- NEVIDUNUM
- I.NEVIDUNUMoppid. Galliae Celticae in ducatu Nivernensi, quod et Novidounum dicitur; vulgo Neufvy. Baudrando oppidulum Pusaeensis tractus, ad Ligerim, prope Nivernensem Ducatum et Provinc. Bituricensem, 4. leuc. supra Bridoburum in Meridiem. Vide Noviodunum.II.NEVIDUNUMoppid. pagi Bernensis in ditione Romana, ad laeum Lemanum, cum castro 4. leuc. a Geneva in Caeciam Lausannam versus. Baudrand.Tribus circiter miliaribus a Geneva, locat Plantinus. Gall. Nyon, German. Newis. Cuius mentionemlicet Caesar non faciat, antiquum tamen id esse varie probare conatur Guillimannus, qui illud inter XII. oppida ab Helvetiis combusta fuisse censet; auctoritate nixus Chronicorum Vaudensium, hoc oppidum ante Iul. Caesarem Benevis vocatum, et a quodam Beneno Helvetiorum Rege sumptuose exstructum veriisque privilegiis exornatum fuisse, asserentium. Sed si iam ante Caesaris tempora Helvetiorum hoc oppidum fuit, quâ ratione eius non meminerit Caesar, qui Genevae per aliquot tempus mansit, non video. Ex iisdem Chronicis, de Neviduno ante Caesaris adventum destructo, et sub Verspasiano, a quodam Centurione Nyon reparato, fabulandi ansam sumpsit Mercator. Cluver. l. 2. c. 4. supponens, Caesaris murum hac in parte fuisse, credit, ex pluribus castellis a Caesare exstructis primum lacuique proximum haud dubie fuisse, quod postea in oppidi modum excreverit, et Colonia, congnomine Equestris, factum sit. Quin hinc militum praesidium a Caesare contra Helvetios lacui impositum, vult idem. Unde Lucanus, l. 1. v. 392.Caesar ut acceptum tam pronô milite bellum,Fataque ferre videt: ne quô languore moreturFortunam, sparsas per Galiica rura cohortesEvocat: et Romam motis petit undique signis:Deseruêre cavo tentoria fixa Lemanno:quae tentoria fuisse creduntur, inter Nevidunum et Rotulum, annotante Gaudardô etc. Burgundicô bellô, oppidum ab helvetiis occupatum est: bellô dein Sabaudiae Ducis contra Genevenses, prope illud, memorabili praeliô, a 415. Helvetiis, qui Genevenses adiutum venerant, exercitus Ducis victus est caesusque, A. C. 1535. die 10. Nov. Stumpfius Chron. Helvet. l. 8. c. 34. et 36. a quo tempore, cum tota regione circumiacente, transiit in Bernensis Reip. ditionem. Vide Ioh. Bapt. Plantinum Helv. Antiq. et Nov. ac reliqua in voce Equestris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.